In nomine sancte et individue trinitatis amen. Albertus Dei gratia dux Saxonie, Angarie et Westevalie omnibus in perpetuum. Sicut decorem domus Dei cultumque divini officii salubriter diligimus, sic iura et libertates eisdem annexas in sui firmitate perpetua utiliter observamus. Itaque tenore presencium presentibus et futuris universaliter singulis notum facimus et coram universis singulariter protestamur, quod canonici nostri in civitate nostra Aken constituti, pio moti instinctu divino cultui salubriter intendentes, de prebendis propriis Stipendium quoddam liberaliter confecerunt investientes eodem pie recordationis dominum Henricum, ut ad missarum sollempnia in priori altari ecclesie eorum conventualis rite peragenda nec non et ceteras curas appendentes esset perpetuo deputatus. Eodem autem domino universe carnis debitum persolvente supplicavit nobis Henricus de Bretzin, supradicte civitatis burgensis, quatenus eandem prebendam suo filio conferremus. Nos autem intuitu iusticie, que ius suum tribuit unicuique, nolentes ius canonicorum ab eorundem liberalitate exortum nobis tamquam proprium usurpare, moti tamen petitione predicti burgensis, intercessione nostra apud canonicos interveniente, eidem puero optinuimus prebendam vel stipendium memoratum. Cum igitur, ut lex ait, secundum naturam cuiuslibet rei sit, ut ubi emolumentum, ibi et honus esse debeat, contulerunt hiidem canonici eandem prebendam seu stipendium cum honere appendente, videlicet ut iam dictus puer vel per se, cum ydoneus factus fuerit, vel interim per alium ydoneum et canonicis probatum officium domini Henrici de Tornov supradictum plenius adimpleret. Attendentes eciam sepedicti canonici, quod nemo potest legem statuere, a qua sibi recedere non liceat, adhibita protestatione retinuerunt in se ius destituendi iam dictum stipendium mortuo vel desistente puero memorato, possessione seu prescriptione longi temporis non obstante. Nos itaque adhibito prudentum consilio deliberatione matura supradicta singula perpendentes consensu plenario consensimus in eadem et ex auctoritate perpetua confirmamus. Addimus eciam et speciali affectu liberaliter protestamur, quod nulle umquam dilectionis intuitu, nullarum precium interventu in preiudicium eiusdem ecclesie aut alicuius persone inibi preelecte prebendam aliquam aliati conferemns. Ut igitur hec omnia perpetua gaudeant firmitate, sigilli nostri munimine presentem paginam iussimus roborari. Datum Aken, dilecto fratre nostro domino Johanne duce presente et consensum plenarium adhibente, anno incarnationis Domini mo.coco.lxxovo, tercio Idus Marcii.
|