Adelheidis Dei gratia Gerenrodensis ecclesie abbatissa omnibus, ad quos hec littera pervenerit, salutem in Domino. Venit ad nos domina Mechtildis de Cocstede renuncians omnibus, que de Gerenrodensi ecclesia et manu nostra in feodo habuit, que de peticione prefate et consensu filii eius Friderici filio eius Conrado et uxori sue Christine tali condicione concessimus, si Conradus ratum tenere vult, quod promisit. Ne autem huic actioni odii vel dilectionis causa in posterum quis contraire presumat, impressione nostri sigilli et testimonio subsequencium Gerenrodensis ecclesie ministerialium confirmavimus. Nomina testium sunt hec: dominus Heinricus cappellanus curie, Arnoldus et Fridericus de Gerenrode, Rodolfus pincerna, Tidericus de Ammendorp, Gunterus de Gerenrode, Conradus de Waledale, Johannes de Alsleve, Olricus de Gundersleve, Heinricus de Vrose, Fridericus de Ammendorp, Heinricus de Waledale. Datum in Gerenrode, anno dominice incarnationis m.cc. et cetera.
|