Tiberisus, qui lodos gladiatorios valde amat, cum Lucio in amphitheatrum it. Nam hodie imperator ludos dat.
Tiberisus Lucium interrogat: »Videsne bestias, quae ex Africa sunt? Specta ursum, quocum hodie leo pugnat. Vide! Gladiatores veniunt!«
Spectatores viros, qui magna et pulchra pompa in arenam intrant, clamore salutant. Tum imperator signum pugnae dat.
Duo gladiatores, quibus mortifera arma sunt, primi in arena pugnant: Trax et retiarius. Thrax gladio cum retiario pugnat, cui rete et fuscina arma sunt. Spectatores, quorum numerus magnus est, viros magno clamore ad pugnam incitant.
Tandem retiarius Thracem, cuius gladius fractus est, rete involvit. Vir miser victoris clementiam implorat. Spectatores imperatorem virum miserum mittere iubent, nam magna virtute pugnavit.
Tum alii gladiatores cum bestiis pugnant. Leo vincit; servi ursum, qui multis vulneribus confectus est, ex arena trahunt.
Tiberius Lucium interrogat: »Delectante te udi, amice?« Respondet Lucius: »MInime delectant. Ego spectacula, quae videmus, non pulchra, sed inhumana esse puto. Gloria, quam illi viri miseri petunt, gloria mala est. Ego quidem dico: Qui homo amphithetrum init, bestia ex amphitheatrum exit.«
|